Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.46
Not analysed yet
et in eundem alio libro: abiit ,excessit, erupit, evasit. hoc Caecilio πλεονασμός videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos. in illo enim vidi inest ipse. verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. fidi ,ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen haec proprie nomine tali notarit,