Latin
9.3.47 to 9.3.49
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.47-49
Not analysed yet
non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt. congeruntur et diversa: mulier ,tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia. sed apud Ovidium: sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis. Inveni, qui et hoc πλοκήν vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta, patefacta, sublata, deleta, exstincta per me. investigata ,comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus.