Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.50
Not analysed yet
sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.