Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.78
Not analysed yet
tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.