Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.79
Not analysed yet
neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.