Latin
9.4.15 to 9.4.19
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.15-19
Not analysed yet
idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur. itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem, quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est. et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se numeros complexa videatur. sed de propositorum diversitate post paulum. nunc ,quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.