Latin
9.4.20 to 9.4.22
Quintilian, Institutio Oratoria 9.4.20-22
Not analysed yet
quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint. nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius. at illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. in omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.