Latin · ~8 min
Book 11, lines 11.1.160-11.1.167
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.160-167
Not analysed yet
III. Nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.
IV. Documento sunt vel scaenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis eadem illa audita quam lecta delectent, et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris.
V. Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est ubi et credimus? Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam:
VI. si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam sed solam iudicasse (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non inmerito Aeschines dixisse videatur:
VII. "quid si ipsum audissetis?") et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.
VIII. Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non invenimus.
IX. Et hercule cum valeant multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt necesse est.
X. sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.