Latin · ~8 min
Book 11, lines 11.1.168-11.1.174
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.168-174
Not analysed yet
XI. Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas partis esse naturae.
XII. Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla arte vincatur.
XIII. Sed ne vox quidem nisi libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur cui non frustra praecipitur.
XIV. cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
In ea prima observatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior:
XV. in summam enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et levis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et optusa.
XVI. Spiritus etiam longior breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium est -eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur, an eorum per quae velut organa meat: [an] ipsi propria natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen non exprobrans sonus.