Latin · ~7 min
Book 11, lines 11.1.175-11.1.180
Quintilian, INSTITUTIONES 11.1.175-180
Not analysed yet
XVII. Vtendi voce multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam quae est tripertita, acutae gravis flexae, tum intentis tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
XVIII. Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas quae nominari possint continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
XIX. Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, [et] neglegentia vel inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat:
XX. praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem, optusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
XXI. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. Vmor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum adficit.
XXII. Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit.