Latin · ~10 min
2.1.67 to 2.1.68
Quintilian, INSTITUTIONES 2.1.67-68
Not analysed yet
Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando [37] quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. 'Ars earum rerum est quae sciuntur'. Rhetorice ars est bene [38] dicendi, bene autem dicere scit orator. 'Sed nescit an uerum sit quod dicit.' Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio [39] idem praestare oratori potest. 'Sed an causa uera sit nescit.' Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem [40] esse ueri similia quae dicit. Adiciunt his qui contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata. [41] Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non [42] horum in rhetorice inesse. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam [43] qui non didicerit esse artem. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono uiro non separamus.