Latin · ~10 min
2.1.69 to 2.1.72
Quintilian, INSTITUTIONES 2.1.69-72
Not analysed yet
XVIII. Ex quibus artibus. [1] Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet intellectu contenta, quae theoretice uocatur, aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae praktike dicitur, qualis saltatio [2] est, aliae in effectu, quae operis quod oculis subicitur consummatione finem accipiunt, quam poietiken appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab [3] omnibus dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam [4] medicus qui curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt [5] et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuae quoque aliquid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen est. XIX. Natura an doctrina plus ei conferat. [1] Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam [2] esse in hoc loco quaestionem uelimus. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo [3] fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.