Latin · ~20 min
4.5.2 to 4.5.3
Quintilian, INSTITUTIONES 4.5.2-3
Not analysed yet
VIII. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si plura vel obicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; at, si unum crimen varie defendemus, supervacua. IX. Vt si ita partiamur: "dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile videri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse": omnia quae ante id quod ultimum est exsequeris inania videri necesse est. X. Festinat enim iudex ad id quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam sic moribus compositus, cum convicio efflagitat. XI. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus in iudicium vocatum quam Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. XII. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: "intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam". Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum. XIII. De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: "si occidi, recte feci, sed non occidi"; quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Haec invicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit) solo utendum; at si quid in eo quod est fortius timebimus, XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet; et qui factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus. XV. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse. XVI. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim, quia quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: inicum petendum ut aecum feras. XVII. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri qui tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere. XVIII. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur. XIX. Frequenter autem accidit ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et adversi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant. XX. Quaedam interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. XXI. Quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem iuvabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior. XXII. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. XXIII. Nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum videri necesse est in quo quid ultimum sit certum est. XXIV. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus et vitanda utique maxime concisa nimium et velut articulosa partitio. XXV. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa est.