Latin · ~4 min
Book 4
Quintilian, INSTITUTIONES 4.5.4
Not analysed yet
XXVI. Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?) ,tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo; non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. XXVII. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. superest autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species, ut "dicam de virtute iustitia continentia", cum iustitia atque continentia virtutis sint species. XXVIII. Partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, [quae dicturi sumus] quae nostrae propositiones, quae partis adversae. turpissimum vero non eodem ordine exsequi quo quidque proposueris.