Latin · ~8 min
6.1.10 to 6.1.12
Quintilian, INSTITUTIONES 6.1.10-12
Not analysed yet
XLVI. Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium, cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est "date puero panem, ne ploret", XLVII. et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: "Quid faciam? Ego te baiulare non possum". Sed haec tamen non debent esse nimica. Itaque nec illum probaverim, quamquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris in epilogum productis talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis: XLVIII. neque illum qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subsellis ut territus fugit, et capite ex parte velato, cum ad tagendumt ex tarba prospexisset, interrogavit an iam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit. XLIX. Discutiendae tamen oratione eius modi scaenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter, et contra iuvenem cuius subinde vulnus in iudicio resolvebatur pro Vareno multa dixit urbane. L. sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum in Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Aenobarbum ageret; nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: "nihil vobis minus deest quam de quo contenditis". LI. Omnis autem hos adfectus, etiam si quibusdam videntur in prohoemio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. LII. Nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tunc est commovendum theatrum cum ventum est ad ipsum illud quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur "plodite".