Latin · ~3 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.1.13
Not analysed yet
LIII. In aliis autem partibus tractandus erit adfectus ut quisque nascetur; nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent, cum de qualitate alicuius rei quaestio est, et probationibus unius cuiusque rei recte subiungitur. LIV. Vbi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero fecit; nam et Philodamo et navarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. LV. Sunt qui hos merikous epilogous vocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam partes eius quam species videntur, si quidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt hanc esse consummationem orationis.