Latin · ~13 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.2.3
Not analysed yet
VIII. Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci pathos vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ethos, cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus: mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ethike moralis est dicta. IX. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. Adfectus igitur hos concitatos, illos mites atque compositos esse dixerunt: in altero vehementes motus, in altero lenes, denique hos imperare, illos persuadere, hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere. X. Adiciunt quidam ethos perpetuum, pathos temporale esse. Quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias quae continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus. XI. Nam +cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur+, quidio quid de honestis et utilibus, denique faciendis ac non faciendis dicitur, ethos vocari potest. Quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putaverunt, nec abnuo esse ista in hac parte, sed non concedo ut sola sint. XII. Quin illud adhuc adicio, pathos atque ethos esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor pathos, caritas ethos, interdum diversa inter se, sicut in epilogis; nam quae pathos concitavit, ethos solet mitigare. Proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur. XIII. Ethos, quod intellegimus quodque a dicentibus desideramus, id erit quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur, quo mores dicentis ex oratione perluceant et quodam modo agnoscantur. XIV. Quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus ignoscimus satisfacimus monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum a quibus laeduntur caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia cum senex adulescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet. XV. sunt et illa ex eadem natura, sed motus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. Nonnumquam etiam lenis caloris affeni derisus ex hac forma venit, sed is non ex iocis tantum. Verum aliquanto magis propria fuerit virtutis simulatio satisfaciendi rogandi, et eironeia, quae diversum ei quod dicit intellectum petit. XVI. Hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso quod nos adversariis summittimus intellegitur tacita inpotentiae exprobratio: namque eos gravis et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus. Et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit. XVII. Ille iam paene medius adfectus est ex amoribus, ex desideriis amicorum et necessariorum; nam et hoc maior est et ino minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ethe dixerimus, quibus plerumque rusticos superstitiosos avaros timidos secundum condicionem positionum effingimus; nam si mores ethe sunt, cum hos imitamur ex his ducimus orationem.