Latin · ~9 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.2.4
Not analysed yet
XVIII. Denique ethos omne bonum et comem virum poscit. Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui dum dicit malus videtur utique male dicit [non enim videtur iusta dicere, alioqui ethos non videretur). XIX. Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat: proprie iucunde credibiliter dicere sat est, ideoque ei medius ille orationis modus maxime convenit. XX. Diversum est huic quod pathos dicitur quodque nos adfectum proprie vocamus, et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec pars circa iram odium metum invidiam miserationem fere tota versatur, quae quibus ex locis ducenda sint et manifestum omnibus et a nobis in ratione prohoemii atque epilogi dictum est. XXI. Et metum tamen duplicem intellegi volo, quem patimur et quem facimus, et invidiam: namque altera invidum, altera invidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est, in quo +et plus+ habet operis oratio. Nam quaedam videntur gravia per se, parricidium caedes veneficium, quaedam efficienda sunt. XXII. Id autem contingit cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est apud Vergilium:"o felix una ante alias Priameia virgo,hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altisiussa mori" -quam miser enim casus Andromachae si comparata ei felix Polyxena: XXIII. aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: "si pulsasses, defendi non poteras: vulnerasti". Sed haec diligentius cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum non id solum agere adfectus, ut quae sunt ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut quae toleranda haberi solent gravia videantur, ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte. XXIV. Namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut qui non est aut maiorem quam est faciat adfectum. Haec est illa quae dinosis vocatur, rebus indignis asperis invidiosis addens vim oratio, qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.