Latin · ~9 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.3.8
Not analysed yet
LVII. Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex vi rerum. In iis maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur: qualia veteres illi iocabantur, qui Lentulum "Spintherem" et Scipionem "Serapionem" esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax,LVIII. "asinus albus" vocabatur, et Sarmentus . . . +seu P. Blessius+ Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, "fibulam ferream" dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. LIX. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim +solet parabolae+: cuius est generis <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti "noh" inquit "tamquam assem elephanto des". LX. sunt quaedam +vi+ similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente in eum Calvo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator in invidiam vocaret: "quamvis reus sum", inquit, "et panem tamen candidum edo". LXI. Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur nec feriebat "vivum" inquit "capere vult". LXII. Iungitur amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti "sic" inquit "petis tamquam Caesaris candidatus". Nam illud "petis" ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est. LXIII. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei diceret: "ego si prandere volo, domum eo", "tu enim" inquit "non times ne locum perdas". LXIV. Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: "quid respondebo patri meo?" "dic me tibi displicuisse", quo Gabba paenulam roganti: "non possum commodare, domi maneo", cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam verecundia ipsius facit: "libidinosior es quam ullus spado", quo sine dubio et opinio decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset . . . "aliquando desinet putere". LXV. Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur efficiam, si persequi voluero singula veterum.