Latin · ~14 min
6.3.9 to 6.3.11
Quintilian, INSTITUTIONES 6.3.9-11
Not analysed yet
Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit, LXVI. alterum interpellatorem, et partitione Gabba, cum paenulam roganti respondit: "non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar". Proinde genere specie propriis differentibus iugatis adiunctis consequentibus antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium maiorum minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit. LXVII. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? ut) quod refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. LXVIII. Quid ironia? nonne etiam quae severissime fit ioci paene genus est? Qua urbane usus zo est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: "age" inquit "aliquid et rei publicae causa". Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor: "interim" inquit "usura fruar". LXIX. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Vivius dixit ferrum in tuccium incidisse. LXX. Figuras quoque mentis, quae schemata dianoias dicuntur, res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod aperte fingitur. LXXI. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo: "(non), sed in orchestra pila lusi". LXXII. Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo elevando, ridicule negavit Manius curius; nam cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, "ergo ego" inquit "numquam vici". LXXIII. Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis aetatis suae mentientem: "tum ergo cum una declamabamus non eras natus", interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere: "verum est", inquit, "nam hoc illam iam viginti annis audio". LXXIV. Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere,"non mehercules" inquit "hoc umquam dixi, sed dixi emere te solere". Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,"meum" inquit "putavi". LXXV. Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem ad modum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, "numquam fugiens respexeris" inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius publiliam virginem duxisset "cras mulier erit" inquit. LXXVI. Hoc genus dicti consequens vocant quidam, estque illi simile quod Cicero curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prohoemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur. LXXVII. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, "dies enim" inquit "longiores sunt". Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara eius enatam, "apparet" inquit "quam saepe accendatis". LXXVIII. Transtulit crimen Cassius Severus; nam cum obiurgaretur a praetore quod advocati eius L. Vaxo Epicurio, Caesaris amico, convicium fecissent, "nescio" inquit "qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse".