Latin · ~8 min
Book 6
Quintilian, INSTITUTIONES 6.4.2
Not analysed yet
VIII. Opus est igitur in primis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit totas non diligenter modo sed etiam familiariter [nos] nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium personarum instrumentorum temporum locorum habere notitiam: alioqui et tacendum erit saepe et aliis subicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo monent) accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. IX. Neque tamen cum his ipsis monitoribus clam res erit: quidam faciunt ut aperte quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos exclamantis, ut iudex audiat contrarium id esse quod admoneant, sciatque ille qui pronuntiaturus est in causa malum quod tacetur. X. Quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda elevanda ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et impudentiae fortiter resistendum. XI. sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentis magistratus appellando frequentius ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque quod probitas vocatur quae est inbecillitas. XII. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. XIII. In qua praecipuum est semper id in oculis habere de quo quaeritur et quod volumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus, gaudebimusque si hoc adversarius facit.