Latin · ~9 min
6.4.3 to 6.4.4
Quintilian, INSTITUTIONES 6.4.3-4
Not analysed yet
XIV. Omnia +tempore+ fere parata sunt meditatis diligenter quae [quid] aut ex adverso dici aut responderi a nobis possunt. Nonnumquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum); id autem tum faciendum est cum (est) aliquid cui responderi non statim possit, potuerit autem si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur. XV. Illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. Nocet etiam diu pugnare in iis quae optinere non possis. XVI. Nam ubi vinci necesse est, expedit cedere, quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena inrogari verecundiae. Nam culpam, praesertim deprensam, pertinaciter tueri culpa altera est. XVII. dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta; instant enim et saepe discrimen omne committunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando. XVIII. Expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod adprehendens maius aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus. XIX. Est in primis acuti videre quo iudex dicto moveatur, quid respuat: quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis quae non adiuvent quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant ut illa recipi ime pedem oportet vident. XX. Nonnumquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. Quid enim, cum respondere non possis, agendum est nisi ut aliud invenias cui adversarius respondere non possit? XXI. In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus, et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.