Latin · ~8 min
7.2.10 to 7.2.11
Quintilian, INSTITUTIONES 7.2.10-11
Not analysed yet
Proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere +ad quidquid+ faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere: si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. Patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. Quod Cicero vehementissime in multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur (nam et damnatus est). At si proponitur cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquae interim ignotae: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum a quo dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas, nam quem posse reperiri qui non metuat oderit speret, plurimos tamen haec salva innocentia facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in omnibus personis valere: nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in curio Fabricioque momentum. De causa prius an de persona dicendum sit quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. Mihi si neutro litis condicio praeponderet secundum naturam videtur incipere a persona. Nam hoc magis generale est rectiorque divisio: an ullum crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. Nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas ignorantia. Nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique in vero actu rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.