Latin · ~9 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.2.9
Not analysed yet
Ducitur coniectura primum a praeteritis: in his sunt personae causae consilia. Nam is ordo est, ut facere voluerit potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis sit de quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini de quo iudicium est quam maxime conveniat. Nam si reum caedis inpudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem petulantem crudelem temerarium ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat: proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum [et] dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut si reus furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere. Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri, nec eum qui aliqua peccaverit utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit argumenta defensor, et interim generaliter: incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. Facile respondetur, vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. Interim proprie, quod est varium: nam dignitas et tuetur reum et nonnumquam ipsa in argumentum facti convertitur, tamquam inde fuerit spes inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. Probi vero mores et ante actae vitae integritas numquam non plurimum profuerint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem de qua sola iudicium sit cognitionem alligabit, dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec pro +encenia+ ducendum scelus primum. Haec in respondendo: sic autem praeparabit actione prima iudicum animos ut noluisse potius obicere quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur: et qui nihil obicit omisisse credi potest maledicta tamquam supervacua, qui vana congerit confitetur unum in ante actis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera quae a personis duci solent in argumentorum locis exposuimus.