Latin · ~12 min
7.2.3 to 7.2.4
Quintilian, INSTITUTIONES 7.2.3-4
Not analysed yet
In iis autem quae accusatione ac defensione constant, unum est genus in quo quaeritur et de facto et de auctore: quod interim coniunctam quaestionem habet et utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne et, si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. Ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum factum constat sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc quod tertio loco posui non est simplex. Aut enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci anticategorian vocant, nostrorum quidam "concertativam": interdum in aliquam personam quae extra discrimen iudicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: et cum certam, aut in extrariam [vitam] aut in ipsius qui perit voluntatem. In quibus similis atque in antikategoriai personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit, et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. Nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: "adulterium non commisi", "tyrannidem non adfectavi". In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: "non est factum, et si factum est ego non feci". Sed cum dicimus "proba hominem occisum", accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest: quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur relicum est quo premimur: ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est, ideoque utraque pars quod proposuit tuetur. Interim autem ex re quaeritur veneficium fuerit an cruditas, cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim convivium praecesserit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Aetas quoque eius qui perit discrimen facit. Interest subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit: liberior adhuc in utramque partem disputatio si tantum subita mors in quaestionem venit. Interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, convertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius negabit esse factum, quia si in hac parte vicerit reliqua non necesse habet dicere: victo superest ut tueri se possit.