Latin · ~8 min
7.2.5 to 7.2.6
Quintilian, INSTITUTIONES 7.2.5-6
Not analysed yet
Illic quoque ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem, sicut in illa controversia (utendum est enim et hic exemplis quae sunt discentibus magis familiaria): "Abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis adhibitus sanaturum se dixit si is potionem a se datam bibisset. Pater acceptae potionis epota parte dixit venenum sibi datum, filius quod relicum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est". Manifestum quis potionem dederit: quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen an venenum fuerit ex argumentis a persona ductis colligetur. Superest tertium in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huius modi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem qui arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur anticategoria: utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiciunt. In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse, quod neminem ignorare arbitror: de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. Apollodorus quoque anticategorian duas esse controversias dixit, et sunt re vera secundum forense ius duae lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum utrum simul de utroque pronuntietur an etiamsi de uno fertur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si prius de innocentia nostra constiterit, postremum quod ita demum duplex causa erit. Nam qui dicit "ego non occidi", habet reliquam partem ut dicat "tu occidisti": at qui dicit "tu occidisti", supervacuum habet postea dicere "ego non occidi".