Latin · ~8 min
7.9.1 to 7.9.3
Quintilian, INSTITUTIONES 7.9.1-3
Not analysed yet
[9] I. Amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca: aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis. II. Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (omonymia dicitur), ut "gallus" avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet incertum est, et "Aiax" Telamonius an Oilei filius. Verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut "cerno". III. Quae ambiguitas plurimis modis accidit. Vnde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur. IV. Alterum est in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim auletris illa vulgata, cum quaeritur utrum aula quae ter ceciderit an tibicina si ceciderit debeat publicari. V. Tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. VI. Sic apud Graecos contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia est, bona omnia Leonti an bona Pantaleonti relicta sint. In coniunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, ut "aio te, Aeacida, Romanos vincere posse": VII. per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, ac frequentissime cum quod medium est utrimque possit trahi, ut de Troilo Vergilius "lora tenens tamen": hic utrum teneat tamen lora, an quamvis teneat tamen trahatur quaeri potest. VIII. Vnde controversia illa: "testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem; quaeritur statua hastam tenens aurea esse debeat, an hasta esse aurea in statua alterius materiae". Fit per flexum idem magis: "quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles". IX. Saepe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in dubio est, unde et controversia: "heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum; uter eligat quaeritur".