Latin · ~7 min
7.9.4 to 7.9.5
Quintilian, INSTITUTIONES 7.9.4-5
Not analysed yet
Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, sequens divisione verborum aut tralatione emendatur, tertium adiectione. X. Accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud "Lachetem audivi percussisse Demean" fiat "a Lachete percussum Demean". Sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia: "caelo decurrit aperto": utrum per apertum caelum an cum apertum esset. XI. Divisio respiratione et mora constat: "statuam", deinde "auream hastam", vel "statuam auream", deinde "hastam". Adiectio talis est: "argentum quod elegerit ipse", ut heres intellegatur, vel "ipsa", ut uxor. Adiectione facta amphibolia, qualis fit "hunc flentes illos deprendimus", detractione solvetur. XII. Pluribus verbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium est, et "ipse" est ambiguum: "heres meus dare illi damnas esto omnia sua". In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: "is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset". XIII. Nam "sibi" et ad socerum referri et ad Fannium potest. Productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc "cato". Alium enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo *Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est. XIV. Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. Ideoque frustra praecipitur ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere: nam si id fieri potest amphibolia non est. XV. Amphiboliae autem omnis erit in his quaestio: aliquando uter sit secundum naturam magis sermo, semper utrum sit aequius, utrum is qui scripsit ac [sii] dixit voluerit. Quarum in utramque partem satis ex iis quae de coniectura et qualitate diximus praeceptum est.