Latin · ~11 min
8.4.1 to 8.4.2
Quintilian, INSTITUTIONES 8.4.1-2
Not analysed yet
[4] I. Prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine, ut cum eum qui sit caesus "occisum", eum qui sit improbus "latronem", contraque eum qui pulsavit "attigisse", qui vulneravit "laesisse" dicimus. Vtriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: "si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si qui hanc paulo liberius salutasset"? II. Nam et inpudicam meretricem vocavit et eum cui longus cum illa fuerat usus liberius salutasse. Hoc genus increscit ac fit manifestius si ampliora verba cum ipsis nominibus pro quibus ea posituri sumus conferantur, ut Cicero in Verrem: "non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus". III. Illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. Quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento comparatione ratiocinatione congerie. Incrementum est potentissimum cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus, et pervenit non modo ad summum sed interim quodam modo supra summum. IV. Omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: "facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere"? Nam et si tantum verberatus esset uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus quod erat inferius, et si tantum occisus esset per plures gradus ascenderat: V. cum vero dixerit "prope parricidium necare", supra quod nihil est, adiecit "quid dicam in crucem tollere"? Ita cum id quod maximum est occupasset necesse erat in eo quod ultra est verba deficere. VI. Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso: "quo pulchrior alter non fuit, excepto Laurentis corpore turni". Summum est enim "quo pulchrior alter non fuit", huic deinde aliquid superpositum. VII. Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur, et quod non est plus quam maximum, sed quo nihil maius est. "Matrem tuam cecidisti: quid dicam amplius? Matrem tuam cecidisti". Nam et hoc augendi genus est, tantum aliquid efficere ut non possit augeri. VIII. Crescit oratio minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur, ut de vomitu in Antonium Cicero: "in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum". Singula incrementum habent. Per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam, non populi, populi etiam, non Romani, vel si nullum negotium ageret vel si non publicum vel si non magister equitum. IX. Sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in sublime etiam currit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu.