Latin · ~7 min
Book 8
Quintilian, INSTITUTIONES 8.4.3
Not analysed yet
Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita quae fit per comparationem incrementum ex minoribus petit. Augendo enim quod est infra necesse est extollat id quod superpositum est, ut idem atque in eodem loco: X. "si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani". Et in Catilinam: "servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem". XI. Interim proposito velut simili exemplo efficiendum est ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est, ut idem pro Cluentio, cum exposuisset Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse: "quanto est" inquit "Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum". XII. Nec putet quisquam hoc, quamquam est simile illi ex argumentis loco quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio, sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit, sed ut peius. Est tamen quamquam diversarum rerum quaedam vicinia: repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum. XIII. Nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis sed etiam partes partibus comparari, sicut hoc loco: "an vero vir amplissimus P. Scipio pontifex maximus TI. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus"? XIV. Hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.