Latin · ~14 min
Book 8
Quintilian, INSTITUTIONES 8.4.4
Not analysed yet
XV. Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes viderimus an satis proprio verbo significaverim: nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat; hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est, alibi valet: ut aliud crescat, aliud augetur, inde ad id quod extolli volumus ratione ducitur. XVI. Obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum "tu" inquit "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate". Quid fauces et latera ad ebrietatem? Minime sunt otiosa: nam respicientes ad haec possumus aestimare quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et coquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec inproprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus. XVII. Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, si quidem tanta vis fuit vini erumpentis ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem ubi minime deceret vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. XVIII. Idem hoc praestant quae antecesserunt: nam cum Aeolus a lunone rogatus "cavum conversa cuspide montem impulit in latus, et venti velut agmine facto ruunt", apparet quanta sit futura tempestas. XIX. Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est cum illa diceret: "Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; alius ne securi feriretur pecuniam dedit: usitatum est". XX. Nonne usus est ratione, qua colligerent audientes quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur quo sit maior C. Caesaris gloria. XXI. Illud quoque est ex relatione ad aliquid quod non eius rei gratia dictum videtur amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo adsidentes. XXII. Verum et ipse rex decenni bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam sibi atque esse malorum causam negat. XXIII. Nec mihi videtur in symposio Plato, cum Alcibiaden confitentem de se quid a Socrate pati voluerit narrat, ut illum culparet haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset. XXIV. Quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur: huc pertinet clipeus Aiacis et pelias Achillis. Qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam cuius "trunca manum pinus regit"? XXV. Quid? cum vix loricam duo "multiplicem conixi umeris" ferunt, quantus Demoleos qui indutus ea "cursu palantis Troas agebat"? Quid? M. Tullius de M. Antoni luxuria tantum fingere saltem potuisset quantum ostendit dicendo: "conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres"? Conchyliata peristromata et Cn. Pompei terunt servi et in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare. XXVI. Est hoc simile illi quod emphasis dicitur: sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit, tantoque plus valet quanto res ipsa verbis est firmior.