Latin · ~11 min
9.2.4 to 9.2.6
Quintilian, INSTITUTIONES 9.2.4-6
Not analysed yet
Mire vero in causis valet praesumptio, quae prolempsis dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio convenit. XVII. Sed quamquam generis unius diversas species habet. Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quaedam praedictio, ut "dicam enim non augendi criminis gratia": quaedam emendatio, ut "rogo ignoscatis mihi, si longius sum evectus": frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus dici solet. XVIII. Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur +vel praesumptione+: "quamquam illa non poena sed prohibitio sceleris fuit", aut reprehensione: "cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est". XIX. Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. cuius modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: "Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse infamiam illam iudicii corrupti?" et cetera. XX. Hoc etiam in praeteritum valet: nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "nescit trepida quid liceat feminae, quid coniugem deceat: forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri optulit: tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?" XXI. aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: "quid suadetis?" et "vos interrogo" et "quid tandem fieri oportuit?" ut Cato: "cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?" et alibi: "communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse". XXII. Sed non numquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: "quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?" deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem vocat. XXIII. Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, paradoxon, alii nominarunt, id est inopinatum. XXIV. Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio: "numquam fore credidi, iudices, ut reo Scauro ne quid in eius iudicio gratia valeret precarer". XXV. Paene idem fons est illius quam "permissionem" vocant qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnumquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio: "perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem".