Latin · ~17 min
9.2.7 to 9.2.8
Quintilian, INSTITUTIONES 9.2.7-8
Not analysed yet
XXVI. Quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quaeque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: "liberatus sum, respiravi", et "bene habet", et "quae amentia est haec?" et "o tempora, o mores!" et "miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor", et "magnae nunc hiscite terrae". XVII. Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. Haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci parrhesian. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? XXVIII. Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum dicit pro Ligario: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac voluntate mea ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te", non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. XXIX. In illa vero sententia: "quid autem aliud egimus, tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?" admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat. Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quae prosopopoiiai dicuntur: mire namque cum variant orationem tum excitant. XXX. His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. XXXI. Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes etiam populique vocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum prosopopoiias dicant in quibus et corpora et verba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere dialogous malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. XXXII. Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi: nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo mollior fit figura: "etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce tulli, quid agis"? Illud audacius genus: "quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per te". XXXIII. Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt "videtur mihi" et "nonne videtur tibi?" Sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt. XXXIV. Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: "mater mea, quae mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit" et reliqua, deinde "exheres esto". Haec cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturae componitur. XXXV. Nam contra recitabatur testamentum: "P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate", et adiectis deinceps aliis "heres esto": incipit esse quodam modo parode, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur. XXXVI. Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: "hic aliquis" et "dicat aliquis". XXXVII. Est et iactus sine persona sermo: "hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles". Quod fit mixtura figurarum, cum prosopopoiiai accedit illa quae est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim prosopopoiia in speciem narrandi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in Titi Livi primo statim: "urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere".