Latin · ~9 min
Book 9
Quintilian, INSTITUTIONES 9.3.8
Not analysed yet
LXXV. Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut "puppesque tuae pubesque tuorum", et: "sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma", et: "non enim tam spes laudanda quam res est", aut certe par et extremis syllabis consonans: "non verbis sed armis". LXXVI. Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit pulchrum est: "quantum possis, in eo semper experire ut prosis". Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus parison existimat quod sit e membris non dissimilibus. LXXVII. Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; homoioteleuton vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium finem: "non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam". Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae trikola dicuntur: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia". In quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis: "Hecuba hoc dolet pudet piget", et "abiit excessit erupit evasit". LXXVIII. Tertium est quod [non] in eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet similem, utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est tantum casu simile [est] etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; et quocumque modo accommodari potest: LXXIX. nec enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: "amisso nuper infelicis +auleis+ non praesidio inter pericula, tamen solacio inter adversa". Eius fere videntur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic "praesidio, solacio" +pedem+) ut et similia sint verso bis et a paribus cadant et eodem modo desinant: LXXX. etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod isokolon dicitur. "Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret" isokolon est et homoioptoton habet; "non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in vi facienda cessit audaciae" isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: "non minus cederet quam cessit". Adhuc homoioteleuton et paronomasia est "neminem alteri posse dare in matrimonium nisi penes quem sit patrimonium".