Latin · ~21 min
9.3.9 to 9.3.10
Quintilian, INSTITUTIONES 9.3.9-10
Not analysed yet
LXXXI. Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (antitheton dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic] singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: "Vicit pudorem libido, timorem audacia", et bina binis: "non nostri ingeni, vestri auxili est", et sententiae sententiis: "dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis". LXXXII. cui commodissime subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: "odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit", et quae sunt simili casu dissimili sententia in ultimo locata: "ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit". LXXXIII. Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc: "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex", verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur: "quam non didicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus". LXXXIV. Nec semper quod adversum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: "nobis primis di immortales fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus". LXXXV. Fit etiam adsumpta illa figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: "non ut edam vivo, sed ut vivam edo". Et quod apud Ciceronem conversum ita est ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: "ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur". LXXXVI. Et eodem eluditur verbo, ut quod dicit de [se] Roscio: "etenim cum artifex eius modi est ut solus videatur dignus esse *videatur qui non accedat". Est et in nominibus ex diverso conlocatis sua gratia: "si consul Antonius, Brutus hostis, si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius". LXXXVII. Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram "incredibile est quod dico sed verum" (anthypophoran vocant) et "aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter" (diexodon) et "longius evectus sum, sed redeo ad propositum" (aphodon). LXXXVIII. Quaedam verborum figurae paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: "sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet". LXXXIX. Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: "crudelitatis mater est avaritia", et apud Sallustium in Ciceronem "o Romule Arpinas": quale est apud Menandrum "Oedipus Thriasius". Haec omnia copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui vivunt gloria). XC. Vt fateor autem verborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est quae sententiarum potius quam verborum sit, ut inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes), sumpta ex adverso probatio: XCI. quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprensa breviter sententia sive finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita. XCII. Sed mutatio, [et] si ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in antitheton cadet; si vero haec appellatio significat hypallagen, satis de ea dictum est. XCIII. Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius aitiologian vocat? [utrum] Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: prosapodosin dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium: XCIV. "sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero": aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: XCV. "praestat enim nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est". XCVI. Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium: "sive inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium" et totus locus, "seu pluris calor ille vias . . . seu durat magis". XCVII. Relationem quid accipi velit non liquet mihi: nam si antanaclasin aut epanodon aut antimetabolen dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus enim est); [et] ceteris omnibus consentio. XCVIII. Adicit his Caecilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, praeterea sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata sequentia schemata omnino non sunt. XCIX. Item Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, paromologian, anagcaion, ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon, brachylogian, parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae sunt argumentorum figuris adscripserunt.