Latin · ~9 min
1.4 to 1.5
Quintilian, V 1.4-5
Not analysed yet
Relaturus vobis, iudices, ordinem hic malorum meorum <et> eventum, quem nemo tam crudelis, nemo tam saevus audiet, ut me non pascat, hunc ante omnia, qui se queritur in fratris comparatione damnatum, secreti doloris indignatione convenio. quid agis, impotens, superbe? tu nescis, utrum fuerim redempturus ex duobus sanis, ex duobus aegris? habui enim, iudices, filios diversissima mentium corporumque qualitate compositos, et, sicut mox probavit saeva captivitas, in totam dissimilitudinem vitae quoque genere diductos. [3] hic namque robustus ac patiens, non molliri prosperis facile, non accidentibus frangi, et quem de voluptatium gaudiorumque contemptu scires parem quandoque fortuitis; traxerat ex firmitate mentis magnam protinus et in membra constantiam. ille vero pariter in laetitiam metusque resolutus, alienus a curis, sollicitudinibus impar, delicatus, impatiens, et iam similis aegro. sed apud patris affectus haec ipsa liberos dissimilitudo iungebat, et erat quaedam in inaequalitate caritatis aequalitas, quod hunc ~serie~ laudatumque semper, illum iam quadam miseratione diligerem. quid profuit individua pietas? erat etiam me nolente manifestum, utrius magis colloquiis, magis laetarer aspectu. velit nolit, iudices, ipsa quoque querela iuvenis, quid de patris fateatur animo, probat: irasci quod non sit fratri praelatus aegro, impatientia est hominis, qui magis ametur. accipite, iudices, maiorem pietatis aequae probationem: filium nec peregre dimissurus elegi; iunxi fratrum artavique comitatum, et utroque patris latere nudato visus sum mihi magis habiturus utrumque mecum, si pariter essent. hanc apud me iuvenum aequalitatem etiam in calamitatibus fortuna servavit: uterque captus est, ambo de redemptione scripserunt. dissimules licet, iterum tamen et inter adversa persuasionem carioris invenio: in captivitate communi, puto, minus speravit ille de patre, qui languere coepit. [4] Tu mihi nunc, impotentissime iuvenis, tu, quaeso, responde, quid aliud facere debuerit pater duos redempturus. cunctas facultates in pretia collegi; rus, servulos, penates et omnia viliora properantius, festinatione perdentis addixi, et, ultra quam non potest excogitare summus adfectus, nihil senectuti meae, nihil dubiis casibus (pro inconsulta pietas!) nihil neque illis reservavi, quos redemissem. quantum, iudices, ad piratas tulerim, scire potestis ex hac fame: fuerit pretium licet exiguum parvumque, dum totum. fingite quamlibet divitem, quamlibet pauperem patrem: nemo umquam plus pro liberis dedit, quam qui sibi nihil reliquit.