Latin · ~9 min
1.6 to 1.8
Quintilian, V 1.6-8
Not analysed yet
Utrumne igitur, iudices, nemo mortalium habet pretium plurium liberorum, an piraticae feritatis ingenium est in captivorum taxatione solos aestimare redimentes? dii immortales, quam arrogans me pirata, quam superbus excepit! 'parum,' inquit, 'attulisti, senex; languet alter.' quid ego a diis hominibusque merui, quod mihi non redditurus utrumque non ipse potius elegit? saevus et humani doloris artifex negavit a me duos posse redimi, deinde, ut hoc tristius, ut difficilius esset, redditurum se dixit, utrum maluissem. vides, iuvenis, quamtum pietati meae testimonium reddiderit ipsa crudelitas: condicio non ponitur nisi duos redempturo. Expectatis, certum habeo, iudices, ut in tristissimae necessitatis positus abrupto ad aegrum continuo properaverim. quis non putet audita condicione vincula me statim detraxisse languenti? oderitis licet confessionem meam, deliberavi. tenuit inter illos inexplicabiles doloris aestus, quam longum tenuit pietas misera consilium, et, quod numquam satis manibus filii, numquam satis excusabo conscientiae meae, non statim mihi ille deficiens unicus fuit. [5] dissimules licet, orbitas, ego mihi plurimum morbis, plurimum videor adiecisse languori cunctationis mora, et sensit infelix, quid in electionis huius necessitate fuerim neutro languente facturus. tandem, quod solum habebat ambitus genus, desperatione praevaluit: accepi, fateor, illum, qui solutus quoque non sequebatur, quem non gaudium redemptionis, non laetitia praelati, non hortantis erexit patris amplexus. si esset in rebus humanis ulla clementia, merueram etiam de piratis, ut mihi duo redderentur. Utinam, iudices, iuvenis illius vita praestaret, ut videretur non periculi miseratione sed caritate praelatus! me infelicem, quod bonam habeo causam! explicuit iustitiam comparationis, qui decessit etiam redemptus, et in perituro filio nihil aliud electum est. in quo fui miser famae periculo! filius meus languore defunctus est; tamen pater occiderat aegrum, si reliquisset. videram continuo, iudices, in carcere illo, quantum promitteret constantia hominis, quem non captivitas, non expectatio patris, non fratris fregisset infirmitas, nec inmerito cuncta de fortissimo iuvene speravi, si fuisset ad omnes conatus explicato languente liberior. tandem miseros fortuna respexit, et, puto, contra praedonum commota feritatem ipsa consensit, ut nobis quem negaverant, non abstulissent. [6] non quidem mihi, iudices, arrogo temporis illius providentiam; nihil me fateor fecisse consilio. potest tamen utriusque iuvenis exitus necessitatibus meis adsignare rationem: periit quem redemi, reversus est quem reliqui.