Latin · ~10 min
1.9 to 1.12
Quintilian, V 1.9-12
Not analysed yet
Invenisse te putas, iuvenis, patrem cibos et alimenta poscentem? quaerebam pretium tuum. testor clementiam mitissimae civitatis: hae preces, hic rogantis ambitus fuit: 'miseremini, date stipes, indulgete, conferte! repetendus est ille, qui redimi maluit fratrem.' sed et hac te decebat reversum proclamare voce: 'erige vultus, pater, attolle tristitiam: vindicati de saevissimis praedonibus sumus; duos redemisti'. Alimenta posco --poteram non adicere filium pater, sed mendicus hominem, sed iuvenem senex. quis enim magis ex ipsis rerum naturae sacris venerandisque primordiis descendit affectus? quid etiam <non> inter liberos ac parentes tam commune, tam publicum, quam ut alicuius famem proximus quisque depellat? voluit nos ille mortalitatis artifex deus in commune succurrere et per mutuas auxiliorum vices in altero quemque, quod pro se timeret, asserere. nondum hoc caritas est, nec personis impensa reverentia, sed similium accidentium providi metus et communium fortuitorum religiosus horror. in aliena fame sui quisque miseretur. sic cibos obsidio partitur, sic inopiam pariter navigantium frequenter unius alimenta paverunt. hinc et ille venit affectus, quod ignotis cadaveribus humum <in>gerimus, et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non quantulocumque veneretur aggestu. [7] Parentibus vero liberi non praestatis alimenta, sed redditis. quanto, dii deaeque, breviora, quanto minora pro tot infantiae, tot pueritiae sumptibus, tam variis vel abstinentissimae iuventutis impendiis! si mehercules hoc quoque officii genus natura permitteret, bene pro deficientibus aliquid et vita vestra dependeret, iterumque ex illa, quam traxistis, anima portio brevis in suum rediret auctorem. vultis scire, quantus nomini nostro debeatur affectus, quanta veneratio? non est beneficium quod pascitis, sed est facinus quod negatis. Liberi parentes alant. pudet sacrorum nominum, pudet religionis humanae: hoc ergo lex erit? quid imprecer homini, qui primus fecit, ut pietate<m> iuberemus! liberi parentes alant. o crudele factum, o numquam tristior fames! ita pascit ille, qui cogitur? 'non meruisti,' inquit, 'accipere.' discede, pietas, quiesce paulisper, infirmitas. ~remuneranda sit. primum lex severissima est, ut fortius alimenta poscantur. perdiderunt pulchritudinem sanctitatemque naturae, qui putant illis parentibus iura succurrere, quibus apud liberos salva est de mutua caritate reverentia; collisis prospexere pignoribus, et inter tam venerabiles affectus hoc quoque dignum providentia fuit, ut aliquid et odia praestarent. quereris, irasceris, et ideo iuberis. expectandum est videlicet, ut liberorum parentumque concordiam perferant totius merita vitae, et ut pietas, natura, sanguis accipiant cotidie tamquam amicitiae nexum, et, nisi vos promeruerimus obsequiis, adulatione, patientia, natales ortus et pignora prima perierunt?