Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Quintilian, XI 1.1-3
Not analysed yet
Pauper et dives inimici. utrique terni liberi. Bellum incidit civitati. dives dux creatus profectus est in castra. rumor ortus est ab eo prodi rem publicam. processit pauper in contionem et accusavit divitem proditionis. absente eo populus lapidibus liberos eius occidit. reversus dives est victor a bello, petit ad supplicium filios pauperis. pater se offert. contradicit dives. erant enim leges, ut proditor morte puniretur, et calumniator idem pateretur quod reus, si convictus esset. [1] Expectaveram quidem, ut de inimici mei supplicio non quaereretur, nec me decipi posse credideram in ultione, quam mihi debebat civitas tam liberi doloris, sed quatenus eo malorum novitate perveni, ut in vindicta primum mei consulere leges ac iura velletis, quaeso, ne quis prodesse pauperi velit, quod nec defendi potest nisi genere poenae. plus meretur pati homo, qui, si ipsi creditis, debet occidi. hoc est quin immo, iudices, quod super omnes calamitates meas ferre non possum: videtur sibi satis vixisse pauper, postquam occidit liberos meos. operae pretium putat coram impatientia mea felicem consummare patrem, et gaudiorum suorum satietati hoc quoque adicit, ut orbitatem meam liberis suis relinquat. fidem vestram iudices, ne pereat, quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de solaciis meis, si liberos suos pauper mallet occidi. Illud plane, iudices, etiam in hac pauperis impudentia miror: liberos meos pudore deceptae civitatis occidit, deinde me crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam non ego potius querar hoc de quoquam patre fieri, nec intellegit, quantum debeat ad impatientiam nostri doloris accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum est. [2] facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum invidiam pati. sic ultionem meam debetis aspicere, tamquam et liberos suos pauper occiderit. Nec me fallit, iudices, plerosque credere callidissimum pauperem nec mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pectus opponit, artes esse pro vita. sed ego illum non credo mentiri, ego, qui scio, quid maluissem. numquam hoc adversus nos excogitasset nisi inpatientissimus pater et hanc poenae meae suppliciorumque novitatem de sua pietate commentus est. nihil magis de inimico efficere velis, quam quod ipse ferre non possis.