Latin · ~7 min
1.4 to 1.7
Quintilian, XI 1.4-7
Not analysed yet
Habet hoc mali, iudices, principum innocentia, quod inimicos esse nobis, nisi postquam nocuerint, nescimus, et tunc omnibus patemus insidiis, quotiens nos odit inferior. homo, qui omnem adversus superiora rabiem de sui vilitate sumebat, qui genus libertatis putabat odisse maiores, nulli caritati, nullis inplicitus adfectibus, quod humilis, quod esset abiectus, in furorem se magnae conluctationis exer[c]uit: primus se meum dixit inimicum. o dii deaeque, cuius ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori paratum. [3] Gratias ago civitati, quod in illis necessitatibus, in quibus nihil adulationi, nihil praestabatis obsequiis, laudatus sum testimonio periculorum: bellum mihi fatumque publicae sollicitudinis credidistis. sed neque ego rem melioris ducis facere potui, quam quod sine liberis meis profectus sum; non reliquisset illos dux proditurus. Non puto, iudices, adhuc quaeri, unde illae falsarum sollicitudinum fabulae repente proruperint, quis primus trepidae civitatis aures rumore complev<er>it, cum videatis, quis sic egerit, ut crederetis. vidit hanc inter metus vestros occasionem, et, quia semper apud sollicitos in deterius prona persuasio est, abusus est hoc, quod poterat videri timere vobiscum. igitur homo, qui nullum conscium meum, nullum mihi crimen obiecit, de mendacii magnitudine fidem veritatis aptavit. civitas deinde, cui accusator proditam se esse persuaserat, fecit quicquid hic de me facere potuit: liberos meos, quos inimicus tota sua contione monstraverat, occidit genere quo pereunt innocentes. feretis me, iudices, liberius aliqua dicentem? rem pessimi exempli passus eram, etiam si prodidissem. Scio vos, iudices, hoc loco mirari innocentiam meam. ut primum enim mihi calamitates meas nuntius in castra pertulit, non arma proieci, non stationes vallumque deserui; totam orbitatem meam in bella converti, tamquam liberos meos ibi perdidissem. si umquam, iudices, in me habuissent profanae cogitationes locum, si patriam odisse vel pro liberis meis possem, proditorem me feceratis.