Latin · ~8 min
1.8 to 1.10
Quintilian, XI 1.8-10
Not analysed yet
[4] Necesse est, iudices, hoc primum reversus exclamem: 'ita pauper etiam nunc liberos habet? adhuc inimici mei plena domus est?' o miserae cogitationes, o decepta solacia! sic ego revertebar quasi vindicatus. quas ego legionum vestrarum indignationes, quem fortissimi exercitus conpescui dolorem, dum omnibus promitto liberos suos, dum minus pro vindicta mea puto quicquid ipse fecissem! congerantur iam licet adversus omnium mortalium nocentissimum cuncta supplicia, ego tamen maximum ultionis meae solacium perdidi, quod pauperi vos potius debueratis irasci. Quoniam igitur adhuc cum paupere legibus ac iure consisto, liberos eius in supplicium patris peto. quid satis inprecer homini, qui fecit, ut quisquam deberet sic vindicari? 'Calumniator,' inquit, 'idem patiatur.' permittunt mihi, iudices, calamitates meae queri de hac lege, tamquam parum nobis in ultione prospexerit. contra nos inventus est vindictae modus, quo non debeamus esse contenti. quisquamne mortalium idem vocat facinus et poenam, tantumne doloris venire de suppliciis quantum de calamitatibus putat? nescit profecto, nescit, quantam patientiam paret mereri, quantum animo membrisque rigoris induat, quod patiaris, agnoscere. innocentia opus est, ut miserum faciat color. constet licet utrimque mortium numerus, totidem nobis ultio cadavera adsignet, plus tamen est de innocentibus, et quicquid patiuntur deprehensi, licet solacio idem sit, aequitate minus est. ut idem sit supplicium nocentis et facinus, una ratione efficias, ut illud ferre non possit. frustra aestimatis, quam crudele, quam saevum sit, quod petimus, in quantum excesserit usitata genera poenarum; [5] explicata est, iudices, explicata legis invidia, cum quis, quod patitur, et fecit. Quid, quod hoc solum est poenae genus, in quo non debeat nocens nisi de se queri, et tanto minus debeat esse miserabilis, in quantu<m> maior<e> est quod patitur, invidia? quid aequius excogitari, quid iustius potest? grassatus aliquis est ferro; praebeat et ipse cervices, miscuit noxium virus; refundatur in suum facinus auctorem. oculos rapuit, effodit; reddat de sua caecitate solacium. in nullo mortalium perferre possum sceleris sui impatientiam. verissima est iustitia vindictae, cum facinus mensura poenae est, et, si naturam ultionis aspicias, optime vindicatur quisque quo modo miser est.