Latin · ~8 min
1.26 to 1.30
Quintilian, XIX 1.26-30
Not analysed yet
Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum fuerim tantum expulisse contentus? tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus non permisit adfectus. filium, cui contra severitatem meam ignoscebas. quem mecum odisse non poteras, secuta fuisses abdicatum. Finge iuvenem dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. non enim potestatis alicuius more consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem pater. ego tunc cuncta et passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare verbis, excipere gemitus, aestimare singultus; avocavit me contentio, dolor, orbitas, parricidium, omnia facta sunt festinatione praecipiti. idem patris adfectus est torquere, ut scias, occidere, ut nescias. 'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum laboras, misera, de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid loquantur homines? scilicet filius inpensus est, ut erubesceres, ut male audires. adeone hoc captanti non erat satis rem totam commisisse rumori? [14] ego vero me famae tuae, mulier, opposui, et inter matrem filiumque medius parricidium feci, unicum occidi, ne quid aliud loquerentur homines. alioquin si hoc capto, quod putas, quousque taceo, in quod tempus differo illam, quam me putas premere, vocem? ecce reatus, iudicium, pronunti<ati>o: ego tamen scire me nego. egregiam rationem malignitatis: locuturus adversus uxorem feci, ne mihi crederetur! Fateor igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. hoc est quin immo, propter quod ad mortem usque contendi. non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt. 'Quid,' inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid dixit?' ita non es contenta conscientia tua? non sufficit, quod non habuit ille, quod negaret, quod fateretur? poscis verba quaestionis, cogis, extorques? testor, tu facis, ne possis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse se parentibus venenum? negas. proditionis agitasse sermones? negas. tyrannidis inisse consilium? negas, et quicquid dixero, negabis. o bonae conscientiae incauta simplicitas! ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa componam? si potes scire, mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid dixit?' nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit temporibus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. 'quid dixit?' plus quam interrogabam. vicisti, mulier, obstinationem meam; audi breve succinctumque responsum, quid dixerit: quod quaeris, quod putas.