Latin · ~8 min
1.31 to 1.33
Quintilian, XIX 1.31-33
Not analysed yet
[15] O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere praesentiam! vidissetis novum genus quaestionis. stabam senex furiis monstrosae feritatis accinctus, manibus exertis, hinc ignibus, hinc verberibus armatus. super ora, super oculos iacentis adsistens clamabam: 'furiose, demens, tace!' et ille velut exustis amputatisque, per quae dolor exit in verba, fuit adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam corporis partem totum pectus inposuit! quotiens hiatu oris avide flammas adversus exeuntia verba collegit! cum vero iam totus calor verberibus expulsus viribus novissimi doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis brevissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus fuit similis exclamaturo nescio quid, quod et tu fortassis audires. occupavi, fateor, et advocatis, quas iam consumpseram, viribus, manibus, telis totoque corpore pariter adnisus, antequam mentiretur, occidi. Misera temporis illius recordatio! deficientem in manibus meis filium vidi, aspexi ora pallentia, frigidos anhelitus, interrupta suspiria et animam magno silentio exeuntem. non tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas. miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus. filium, qui moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non perdidi unici mortem, fortuna, non perdidi: iam me non interrogat nisi sola mater. consiste agedum, mulier, loco meo, et in habitum paterni furoris accincta admove eculeos, flagella, laminas; praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi non potest credi. [16] Quamquam, miserrime iuvenis --fas est enim iam tuos alloqui manes --exprimere mihi vocem nullus poterit dolor. quantum volet, laceret, vel occidat; vincere me tormenta docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria tractare verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas? eamus, uxor, in illam desolatam domum, in illud iam patris filiique secretum; ibi me interroga, ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii tui vaga per maestos penates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem iuvenis occisi, ponat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem misera comebat. eamus ad tumulum, misceamus supra busta lacrimas. ibi aut tacebimus pariter aut invicem confitebimur.