Latin · ~11 min
1.17 to 1.18
Quintilian, XV 1.17-18
Not analysed yet
Non est igitur, iuvenis, quod tibi queraris illam mitissimam partem humanae mentis ablatam; non caritatem, sed inpatientiam, non voluptatem, sed tormenta, non amorem, sed quod adamaveras, perdidisti. amoris, si sapientiae sequamur auctores, antiquissimum numen, et cui se naturae debet aeternitas, sed ille mitis et serius, honestis cupiditatibus et viribus sacrae caritatis exultans, ut qui cuncta priscae noctis operta caligine diduxerit primum, deinde miscuerit. hic vero, cui perditis visceribus adhaeremus inquieti, lascivientis adhuc aetatis instinctu tumultuosus ac petulans, telis, funereis facibus armatus. [11] praestat igitur ille mortalibus liberos ac duratura coniugia pietate, hic incesta, libidines, adulteria, meretrices. referam nunc fabulosas inmodici furoris prodigiosasque novitates, conceptum nescientibus oculis ignoti hominis affectum, formam suis in se luminibus ardentem, virgines patrum senectute flagrantes, mortalium ferarumque coitus usque in monstruosa fecunditatis onera perlatos? ex omnibus tamen, quae nobis patientibus extorquet affectus, hoc saevissimum patimur, quod nemo vult in amore sanari. 'Ego tamen,' inquit, 'amare mallem.' hoc est ergo, propter quod opus odio fuit. nihil agebant castigationes et preces consilia perdebant. odio debet amator explicari, quem sanat adamata. interrogare te hoc loco libet: numquid accusare posses, si, quod fecit medicamento puella, fecisset animo? licuit te reposcere, quantum numerare non poteras, fastidire, contemnere. iam indignaris, quod te maluit remedio quam dolore sanari? mulier, cui ad dimittendum amorem sufficiebat, ut odisset, ipsa pro te commenta est, ut illam tu potius odisses. finge te tamen aliqua remedii tui sentire tormenta; adrogantissime miserorum, tu autem sperabas ardoris inmodici felicem statim sanitatem? quid, si queratur aeger abstinentiae dolore sanatus? excussa sunt plerumque languentium vitia verberibus, redempta debilitate vit[i]a, ignibus, vulneribus interdum profutura grassata sunt, et quae fuissent mala sanitatis, in gratiam remediorum de maioris periculi comparatione redierunt. [12] vix mehercule contingere potest, ut hilares ab hac inpatientia laetique discedant, quos pudor, quos satietas, quos paenitentiae ratio dimittit, nec sine aliquo morsu resilitur a malis, quae voluptate tenuerunt. ~iterum materia amoris est desinere nec queri. opus fuit pari diversitate, viribus, quantis adamasti, ut resipisceres, neque frequenter in media sanitate subsisteres. quale tibi remedium debuerit adhiberi, vel ex hodierno senti, iuvenis, adfectu: pro homine, qui post odium queritur, quod non amet, parum fuit, si amare desineret. audi, igitur, ingratissime, quatenus ad publicas aures secreta vestra proferre voluisti. 'dedi. quid enim,' inquit, 'facerem, quae remedia tam multa perdideram? ferre misera non poteram, quod te iam coeperunt omnes ridere meretrices.' repete agedum illarum conloquia noctium, quibus te frequenter alterius et fortasse divitis amatoris iniuria receptum inter oscula amplexusque monui: 'quid, miser, cum fortuna, quid cum mea condicione rixaris? parce necessitatibus meis, duo pauperes sumus.' sed et tu quotiens in sinus meos lacrimis fletuque resolutus exclamasti: 'sentio furorem, sed imperare oculis, sed animum regere non possum! quam libenter te, mulier, odissem!'