Latin · ~7 min
1.19 to 1.20
Quintilian, XV 1.19-20
Not analysed yet
Non est igitur, ingratissime mortalium, quod beneficium nostrum nomine potionis infames. [13] remedium bibisti, sed illud odium tuum est. quid? quod furis, conviciaris, exclamas, non est haustus illius adfectus; et am<at>or talis fuisti. aliud sunt, aliud illi, quos in voluptates superfluentium facultatium mittit secura felicitas. inprobius pauperes amant. sic tumultuabaris admissus, sic moras, sic inpedimenta ferre non poteras. maledicebas populo, conviciabaris intrantibus. cuius umquam felicius commutata fortuna est, si tunc omnes oderas, nunc unam, pauper, odisti? quin potius, iuvenis, admittis consilii rationem? quid agis, infelix, cur redditam modo sanitatem rigore nimiae contentionis exasperas? praedico, testor, consumis odium; nondum totam mentem vis perfusa possedit, adhuc circa te duo maximi rixantur adfectus. adiuva potius, adiuva potionem. contradic agedum quicquid est illud, quod tumultuatur, exaestuat, totumque sanitas componat hominem. tunc te sciemus amare desisse, cum desieris odisse. [14] Et innocentiam quidem puellae satis, ut spero, defendimus; magnitudo periculi ~vocet~ preces. consurge agedum, miserrima feminarum, reliquam defensionis tuae partem tuere lacrimis. accusator, quid speras, quid expectas? ad genua tua non mittimus eam. toto licet infelicem terrore convenias, non exosculabitur manus; mortem, suprema denunties, te non rogabit. frustra tibi aliquid de periculo nostra metuque promittis, nescit puella, non habet odii remedium. sane tamen viribus potionis effectum sit, ut accusaveris innocentem; sufficit ultioni vidisse pallentem, satis est audisse gemitus. memineris hanc esse, quam tu non, iuvenis, odisti. quid ais? etiamne perferes illud pronuntiationis anceps, illud humanae salutis incertum? numerabis ergo sententias, et, si damnaveris, exultabis, nefande, gaudebis? puto, non adamasti. an et sequeris, dum carnifex trahit, intereris, dum hos oculos occisura contingit manus, dum haec amplexibus tuis nota cervix ad supremos nudatur ictus? non exilies, non pectus oppones, non fidem hominum deorumque clamabis? aspicies percussam imper<turbatus super> palpitantia membra consistens? potes hoc videre, potes hoc ferre? sanatus es.