Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 3
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 10.3.14
Not analysed yet
Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt. Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate et aetate gravent ad regem ita locutum ferunt: