Latin · ~2 min
10.5.35 to 10.5.37
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 10.5.35-37
Not analysed yet
Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium i(? ?) potestate habuit. Quotiens illum a morte revoca vit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.