Latin · ~7 min
10.6.1 to 10.6.11
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 10.6.1-11
Not analysed yet
Ceterum Babylone —inde enim devertit oratio —corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna esset trans itura. Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum, et Perdicca: Ego quidem, inquit, anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi reddo vobis. Ceterum quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu. Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate. Haec Perdicca. Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse infitiari, ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tempori eorum. Esse e Barsine filium regis: huic diadema dandum.