Latin
LIBER TERTIUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 45
Unproofread scanNot analysed yet
Ut vero Nymphae pictos excussit amictus,
Arrositque altam repetito verbere fossam
Amnis, agit latices scopuli per terga recisi,
Et patulum gressu barathrum pernice relinquit,
At corrosus aquis, exsecta rupe, canalis
Tartareis adeo pronus demittitur umbris,
Ut nullum fluviii murmur circumsonet aures;
Sed tacitus fundo, praepesque adlabitur imo,
Pacifici donec pelagi revolutus ad oras
Flumina mordaci confundat dulcia limphae.
Nobilis huc properat Guatimala tota quotannis
Tempore, quo rigidis torpent Aquilonibus artus,
Brumaque immiti tabescunt gramina campi.
Pensilibus scalis ad saxea tecta relati
Ponte domant fluvium, donec sub rupe recepti
Concava suspenso perlustrent lumine saxa.
Omnia mirantur, montemque, amnemque, specusque.
Ore tamen presso nutus, &signa sequuntur,
Sive salutatum pubes exopter amicum,
Seu velit ad tectum prono jam Sole reverti.
Arva Paraetoniae sileant viridantia gentes,
Ubere quae dives foecundat flumine Nilus:
Et septem sileat veterum miracula mundus
Garrula queis laudum solvit praeconia fama,
Omnia convallis superat portenta decore,
Rara verecundis praebet quae umbracula Nymphis
Semper odorifero fragrantia germine montis,
Et suavi semper volucrum resonantia cantu.
Finis libri tertii.
RU