Latin
LIBER QUARTUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 46
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QUARTUS. Coceum, &Purpura. Ostquam Neptuni vitreos invisimus agros, Regnaque Vulcani tremulis armata favillis, Visere fert animus roseum cum Murice Coccum, Ac totum fixis oculis lustrare laborem. Tu, quae puniceo, Tritonia Virgo, colore Intextos auro Regum perfundis amictus, Et Lydam laetaris acu vicisse puellam; Die mihi, quae dederit regio tibi provida fucos, Atque orbem Cocco, tyrioque impleverit Ostro; Quis labor huic minio, quae mittat semina terrae Et quo nascantur regalia germina cultu. Floret in Hesperio multo spectabilis orbe Urbs populosa viris, domibusque ornata decoris Mercibus insignis, templisque augusta superbis, Vallis Oaxacae (1) fecit cui nobile nomen. Un(1) Proprium civitatis nomen Anticaria (Antequera). Vulgo tamen a vallis nomine Oaxaca appellatur. Undique florentem circumdant aequore campi Immenso, pinguique satis, ac divite gleba; Frigus ubi ardenti commiscuit aura calori, Temperieque levat pecudesque, hominesque benigna.